monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 41

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 41
In sapphiro autem isto divinitas notatur quae in eodem Filio meo est, qui lapis angularis existens mitis et humilis est, quoniam de radice humanae carnis qui de viro et muliere est non radicavit, sed in calore meo mirabiliter ex suavissima Virgine incarnatus est. Unde etiam caro et sanguis eius dulcis et suavis ad sumendum credendus est.